Rozmiar: 15909 bajtów

1383. November 3. Oberglogau

In Nomine Domini Amen. Nos Eufemia dei gracia princeps Falkinbergensis et domina Civitatis Glogouie Superioris, universis et singulis qui sunt pro tempore et erunt in futuro, ac ubi nosse fuerit oportunum, presentibus puplice profitemur, Quod Illustris princeps et Insignis Boleslaus beate memorie quondam dux Falkinbergensis, conthoralis noster legittimus, tempore sue captivitatis in Münsterberc, et in magna sua necessitate, protunc temporis, voluntate, consensu et favore prepositi tociusque conventus virginum ac monialium monasterii Domus dei seu claustri alias Czarnewaz dicti, pecuniam seu censum Vaccalem, Bernalem, porcalem, in villis videlicet Walicz, Grocheleube. Stradon, Broschicz, Cruinmolowicz receperat. Nos vero sub nostra consciencia ac de maturo consilio nostrorum fidelium ponderantes et recolentes, Iusticiam fore, unicuique reddere quod suum est, eandem pecuniam seu censum prenominatum, videlicet vaccalem, Bernalem, et porcalem in omnibus villis predictis, sine omni pecunia ac sine omni vendicione et empcione, reddidimus, relargimur, et redonamus, Iohanni preposito, Boguska priorisse et Dorothee subpriorisse, totique conventui virginum que sunt et erunt claustri Domus dei, alias Czarnewaz dicti, sicut ab antiquo eundem censum seu pecuniam habuerunt, tulerunt, receperunt, et possiderunt, amplius a nobis et omnibus nostris successoribus, qui erunt, pacifice et quiete sine omni impedimento et gravamine perpetue possidendo. Actum Datum in Glogouia Superiori Anno Domini Millesimo C°C°C°. LXXXIII°, proxima feria tercia ante festum Sancti Martini pontificis In castro, presentibus nostris fidelibus, Nyczkone Grikonis, protunc Capitaneo nostro, Günzelino Drensk magistro nostre coquine, Niczkone camerario nostro, et Alberto Drensk dicto, nostro Sigillo presentibus Subappenso.

An grünen und rothen Seidenfäden hängt das kleine runde Siegel, grün in dunkler Schale, mit der Umschrift S. EVFEMIE. DVCISSE. D. FALKEBRK (?).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów